라틴어 문장 검색

Non ergo illae innumerabiles et impiae fabulae, quibus vanorum plena sunt carmina poetarum, ullo modo nostrae consonant libertati, non oratorum inflata et expolita mendacia, non denique ipsorum philosophorum garrulae argutiae, qui vel deum prorsus non cognoverunt vel, cum cognovissent deum, non sicut deum glorificaverunt aut gratias egerunt, sed evanuerunt in cogitationibus suis et obscuratum est insipiens cor eorum et dicentes se esse sapientes stulti facti sunt et inmutaverunt gloriam incorrupti dei in similitudinem imaginis corruptibilis hominis et volucrum et quadrupedum et serpentium vel qui istis simulacris non dediti aut non nimis dediti coluerunt tamen et servierunt creaturae potius quam creatori.
(아우구스티누스, 편지들, 28. (A. D. 409 Epist. CI) Domino Beatissimo et Venerabiliter Carissimo et Sincerissimo Desiderantissimo Fratri et Coepiscopo Memorio Augustinus In Domino salutem 2:7)
HAEC quoque disciplina rhetorica est, callide et cum astu res criminosas citra periculum confiteri, ut si obiectum sit turpe aliquid quod negari non queat, responsione ioculari eludas et rem facias risu magis dignam quam crimine, sicut fecisse Ciceronem scriptum est, cum id quod infitiari non poterat urbano facetoque dicto diluit.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Duodecimus, XII 2:1)
consonuisse ululatibus theatrum visamque speciem in aestuario Tamesae subversae coloniae:
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XIV, 32장3)
et postquam tenebrae incedebant, quantum iuxta nemoris et circumiecta tecta consonare cantu et luminibus clarescere.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XV, 37장8)
paulatim uero inualescentibus uitiis iocularia et latebras omisit nullaque dissimulandi cura ad maiora palam erupit.
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Nero, 27장 1:1)
consonat ingens Caucasus, et summo pariter cum monte secutae
(가이우스 발레리우스 카툴루스, 아르고나우티카, C. Valeri Flacci Argonauticon Liber Quintus. 172:1)
unde fit quod quicquid divine voluntati non consonat, ipsum ius esse non possit, et quicquid divine voluntati est consonum, ius ipsum sit. 6.
(단테 알리기에리, De monarchia, Liber Secundus 2:14)
Antequam domum sanctae Paulae nossem, totius in me urbis studia consonabant.
(히에로니무스, 편지들, Ad Asellam 3:1)
"Omnis consonat chorus et latrant universa subsellia."
(히에로니무스, 편지들, Ad Furiam De Viduitate Seruanda 4:30)
Ioculari deinde super coena exorta quaestione, quodnam esset molestum otium, aliud alio opinante ille:
(Macrobii Saturnalia, Liber II, VII. 6:4)
quia, velut paucae litterae mutae dispersae inter multas vocales in societatem vocis facile mansuescunt, ita rariores inperiti gaudentes consortio peritorum aut consonant, si qua possunt, aut rerum talium capiuntur auditu.
(Macrobii Saturnalia, Liber VII, I. 9:4)
deus deus ille menalca hoc consonant:
(마우루스 세르비우스 호노라투스, In Vergilii Bucolicon Librum, ECLOGA QVINTA., commline 641)
"vides philosophi principalis nobiscum penitus opinionem consonare."
(미누쿠이우스 펠릭스, 마르쿠스, 옥타비우스, 19장 1:14)
"Sed ad propositum satis est, etiam in hoc sapientes vestros in aliquem modum nobiscum consonare."
(미누쿠이우스 펠릭스, 마르쿠스, 옥타비우스, 34장 1:12)
O licentiam iocularem!
(마르쿠스 툴리우스 키케로, de fato liber. 24:4)

SEARCH

MENU NAVIGATION